"Latine loqui nostris temporibus mirum in modum iterum pluribus hominibus cordi atque alicuius momenti esse videtur. Hoc maximo cum gaudio animadvertimus. Nam Latinitas omnino non est lingua muerta, ut pro dolor adhuc multi ex illis credunt, qui linguam Latinam aliquando in scholis didicerunt vel Latinitati in studiorum universitatibus studuerunt. Sunt etiam multi magistri linguae Latinae, qui omnem Latinitatem recentiorem spernunt sub praetextu hanc rem non satis scientificam esse. Cum enim plerique vix umquam linguam Latinam viva voce prolatam audivissent neque ipsi hac lingua vere uti ausi essent, in hanc opinionem parum convenientem inciderunt. Tamen grex latinizantium, quamvis lente, paulatim et gradatim denuo crescit.
Hic autem libellus conscriptus est pro illis, qui Latine loqui incipere volunt, et pro illis, qui Latinitatis vivae iam aliquatenus periti sunt. Ceterum continentur hoc libello textus, qui ad res hodiernas, ad res cottidianas spectant. Nam cum colloquia instituere et habere volumus, non solum cogitandum est de historia et de philosophia et de rebus scientificis, quamvis sine dubio maximi momenti sint, sed imprimis etiam de iis rebus, quae cotttidie a mane usque ad vesperem nobis occurrunt, quibus cottidie utimur, quae ad vitam nostram hodiernam cottidianamque pertinent. Ea de causa nonnulla themata specialia huius generis elegimus et de unoquoque textum finximus. Textus autem -et non solum singula verba- proposuimus, ut verba nova, hodierna modernaque ex quodam contextu perciperentur eorumque usus melius faciliusque perspiceretur. Insuper hoc modo verba nova celerius addiscuntur atque discentes iisdem facilius efficaciusque ipsi utuntur. (...)(...) Hic igitur libellus omnibus, qui Latine loqui volunt, omnibus, qui Latinitatem vivam docere volunt, sit usui atque emolumento, sit etiam gaudio atque incitamento, ut illi, qui eo utuntur, ad nova aliaque colloquia Latina fingenda, ad alios textus Latinos proferendos inveniendosque, ad epistulas Latine scribendas, ad telephonemata Latina habenda gaudenter hilariterque adducantur".
(...)
Saraviponti (in studiorum Universitate Saraviensi)
mense Iunio anni 1987SIGRIDES ALBERT
Los libros de Sigrides Albert se pueden adquirir en la Domus editoria Societatis Latinae
Societas Latina
Universität des Saarlandes - FR 6.3
D-66041 Saarbrücken
No hay comentarios:
Publicar un comentario