A modo de ejemplo, reproducimos aquí parte del COLLOQVIVM SEPTIMVM DECIMVM, que podríamos titular "IN LVDO COMPVTARE DISCIMVS":
· Iulia Marcum interrogat: "Quid vos discitis apud magistrum?"
· Marcus sorori respondet: "Computare discimus."
· Iulia: "Tu doce me computare, Marce!"
· Marcus: "Ego non possum te docere, nec enim sum magister. Sed te interrogare possum. Ergo responde mihi: Quot oculi sunt tibi?"
· Iulia statim respondet: "Duo."
· Marcus: "Recte respondes, Iulia."
· Iulia: "Gaudeo quod a te laudor, sed id quod interrogor nimis facile est. Ego non parvos tantum numeros scio."
· Marcus: "A parvis numeris incipere oportet. Nunc autem ad hoc responde: Quot digiti sunt tibi?"
· Iulia digitos manus sinistrae numerat: "Unus, duo, tres, quattuor, quinque. In hac manu sunt quinque digiti."
· Marcus: "Et in manu dextra item quinque digiti sunt. Quot digiti sunt in duabus manibus tuis?"
· Iulia: "Id nescio."
· Marcus: "Quot sunt quinque et quinque? Si nescis ad hoc respondere, puella stulta es. Digitis computa!"
· Iulia quemque digitum manus dextrae tangit, dum numeros dicit a sex usque ad decem: "Sex, septem, octo, novem, decem. Quinque et quinque sunt decem. Mihi sunt decem digiti."
· Marcus: "Alterum responsum est rectum - alterum non rectum! Nec enim in manibus tantum, sed etiam in pedibus sunt digiti. In duobus pedibus tuis tot digiti sunt quot in manibus: quot igitur digiti sunt tibi?"
· Iulia: "Tot digitos numerare non possum."
· Marcus: "Quot sunt decem et decem?"
· Iulia: "Duodecim, puto; nec vero certa sum." Iulia Marco responsum incertum atque pravum dat.
· Marcus: "Duodecim? Id responsum pravum ac stultum est! Non cogitas antequam mihi respondes, Iulia; itaque prave ac stulte respondes!"
Como se puede apreciar, a través de textos como el precedente los alumnos conseguirán avanzar en el estudio del latín, repasando aspectos gramaticales ya estudiados y memorizando las estructuras y el vocabulario aprendido. En palabras de Hans Orberg: "Itaque his amicorum Romanorum colloquiis legendis discipulus studiosus res grammaticas necessarias et vocabula Latina frequentissima, quae in ipsis capitulis iam cognovit, etiam certius discet ac memoria retinebit."
Por otro lado, las últimas palabras que Marco le dirige a su hermana Iulia se parecen mucho a lo que pensamos los profesores tras las respuestas de alguno de nuestros 'alumnos LOGSE' (i.e., discipuli pigri atque improbi) en clase.
No hay comentarios:
Publicar un comentario