Así, el número XXX-3 de la revista Iuvenis dedica su artículo de investigación a la Vis mutuae benevolentiae (‘Commercium aequabile’ Latine, ‘Fairtrade’ Anglice et ‘Comercio justo’ Hispanice):
Commercium aequabile, Anglice ‘Fairtrade’ vocatus, iuvat pauperrimas mundi regiones. Imprimis tuetur iura operariorum et eis iustum salarium spondet.
Commercium aequabile remedium affert contra paupertatem et hominum abusum. Defendit iura negotiatorum et operariorum, qui sunt ceteris debiliores. Ea de causa in “mundi tabernis”, quae vocantur, pretia sunt maiora quam in aliis tabernis: ut hi homines nova negotia instituere et munus suum servare possint.
Internationales societates, quae commercium aequabile participant, conantur tres commercii gradus respicere: productionem, venditionem et pecuniae distributionem. Si quaestus iuste dividetur, tum commercium iustum erit.
Quia oportet merces e comercio aequabili ortas agnoscere, creatum est signum sponsionis. Emptores, cum hoc signum vident, sciunt se res emere, quae factae sunt sine ullu abusu.
Consociationes Fairtrade congregantur in societatem internationalem FLO vocatam (id est, Fairtrade Labelling Organizations). Haec societas est in quindecim civitatibus Europaeis, atque etiam in Australia, Nova Zelandia, Canada, Iaponia, Mexico et Foederatis Civitatibus Americae.
Por otro lado, en la web de elimagazines, editores de Iuvenis y Adulescens, encontramos un magnífico cómic en latín que nos cuenta la ‘Historia Amnestiae Internationalis’ y que podemos trabajar en clase con nuestros alumnos:
Historia Amnestiae Internationalis
No hay comentarios:
Publicar un comentario